Evangelium Secundum Marcum*

Caput 2: Versus 15

Et factum est.ID.Lucas:Fecit eis convivium magnum Levi in domo suaLuc. 5.. Qui enim Christum intus recipit, voluptatum delectatur ubertate, et Dominus libenter ingreditur, et in ejus recumbit affectu. Hoc est spirituale convivium bonorum pauperum, quo dives eget, pauper epulatur.Publicani.Qui publica vectigalia exigunt, vel saeculi lucra sectantes, qui exemplo publicani conversi jam de salute praesumunt, nec ut Pharisaei calumniantur in vitiis permanentes, sed poenitentes.BEDA.Ad convivium peccatorum vadit: ut docendi occasionem habeat, et spirituales cibos impertiat. Eundo ad peccatores, Domini humilitas ostenditur: in conversione poenitentium patet doctrinae ejus potentia.ID.Per vocationem Matthaei fides gentium: quae, relictis lucris saeculi, epulis charitatis et operum bonorum cum Domino convivantur. Per pharisaeorum supercilium, de salute gentium Judaeorum invidia designatur, quibus dicitur:Publicani et meretrices praecedent vos in regno DeiMatth. 21..
(* Traductions européennes)